monumenta.ch > Plinius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 44
{XXI} sicut apud Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora.